Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

quo nostra sacra fungitur religio. Quibus Kabitis vo­lumus, quod vinea, seu prouentus eiusdem redeant ad vsum fratrum. Demum ad nostram deuenit noti­tiam, quomodo aliquae possessiones ad praedictum Conuentum pertinentes aliquando perduntur vel per­di possunt, propter defectum solutionis denariorum censualium Serenissimi Domini Imperatoris : quam­obrem precamur quatenus vices Vestras addere ve­litis, et capere de melioribus prouentibus et fructi­bus censuum , agrorum , vinearum, seu quorumcun­que bonorum praenominati Conuentus,et de liuius­modi denariis satisfacere, donec clementer per Sere­nissimum D. Imperatorem aliter fuerit ordinatum. Et vt affectus Vestri in huiusmodi pietatis operibus magis ac magis inardescant, cupimus vobis in spiri­tualibus vicem refundere salutarem. Quare vobis omnibus, qui ad dictum opus soliciti fueritis, par­ticipationem concedimus, quantum cum Deo possu­mus, omnium Missarum, orationum, ieiuniorum, vigiliarum , abstinentiarum, praedicationum , con­fessionum, peregrinationum, laborum, caeterorum­que bonorum omnium, quae per nos et Fratres no­strae totius sacrae religionis operari dignabitur cle­mentia Saluatoris in vita pariter et in morte. Adii­cientes nihilominus et de gratia speciali conceden­tes, vt, cum obituum Vestrorum memoria in nostro Generali Capitulo fuerit recitata , idem pro vobis fiet, quod pro Fratribus defunctis nostri ordinis in eodem fieri consuetum ; mandantes omnibus nobis inferioribus in virtute sanctae obedientiae, et sub poena rebellionis, quatenus in praemissis nullum vobis praestent impedimentum. In cuius rei testimo­nium , sigiltum nostri generalatus ofticii praesentibus est appensum. Datum vti supra, anno Domini Mil-

Next

/
Oldalképek
Tartalom