Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
potuerunt; ea consumendo in vita detestabili, sicut experientaliter didicimus, et fide digndrum relatione intelleximus; licet ipsi secundum omnia iura, minime possint immobilia bona vendere Conuentus sine vrgente necessitatfe, de qua iudicare habet Prior generalis , seu Capitulum Prouinciale, sine quorum Iicentia huiusmodi venditiones seu contractus minime tenent et apud Deum et homines nullius efficaciae sunt. Et quia praeterita mala cauere nos docent futura, quare cogitauimus de remedio opportuno, quoad tempora futura. Idcirco ad omnipotentis Dei honorem, ad diuini cultus augmentum, et ordinis nostri praefati multiplicationem et conseruationem, ad omnium vestrum animarum salutem et profectum rogamus, et obsecramusper viscera misericordiae Domini nostri Jesu Christi, quatenus superintendentes esse velitis, quod bona conuentus antedicti, quae sunt et in futurum erunt, non isto modo annihilentur, dantes vobis authoritatem, et posse recipiendi omnia clenodia ad Diuinum cultum pertinentia in auro et argento , nec non ornamenta ad vestram custodiam , vel alicuius notabilis Viri, seu aliquot notabilium Virorum , quem vel quos ad hoc ordinaueritis, qui sibi eligere in Ecclesia seu sacrislia eiusdem Conuentus habebit vel habebunt locum ad ponendum cistas, seu alia necessaria pro conseruatione eorumdem sub bonis, et firmis seraturis, et quod ea ministrarent ad diuinum officium etseruitium; quo peracto ea reponet vel reponent ad dictam tutam custodiam. De libris vero et aliis, quorum vsum habere oportet, nocte et die ad diuinum officium perficiendum, volumus, quod Prior, quicunque pro tempore fuerit, illos recipiat sub inuentario de manibus vestris, seu illius vel illorum quem vel quos