Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

publice tenent, dimittant et aliter honesle vivant. Quaeres maxime faeit populos regni illius a bene vi uendo se retrahere, et a fratrum praedictorum mo­nitionibus retrogrados esse. — Datum Nonis Junii Anno 1437. Pontificatus anno VII." Apud Wadding Annal. tomo XI. nro 7. CDXLI. Georgius A. Episcopus Strigoniensis in ius Episcopi IVesprimien. Reginam Hungariae coronandi consentit. A. 1437. Nos Georgius miseratione diuina Archiepisco­pus Ecclesiae Strigoniensis, locique eiusdem Comes perpetuus, Primas et Apostolicae Sedis legatus na­tus , memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit vniuersis; Quod pri­dem Excellentissimo Principe et Domino nostro, Domino Sigismundo, Dei gratia Romanorum Impe­ratore, ac Hungariae, Bohemiae etc. Rege, siculi Diuinae placuit voluntati, finale debitum persoluen­ti, Praelatisque , Baronibus , Proceribus et regnico­lis in multitudine et quantitate copiosa in hunc locum pro Serenissimi Principis, Domini nostri, Domini Alberti, Ducis Austriae, in regem Hungariae electi, coronatione conuenientibus inter alia quae tunc in oneribus variis regni occurrebat, per Reue­rendum in Christo Patrem Dominum Simonem de Rozgon, Episcopum Wesprimiensem, de et super­facto coronationis et inunctionis reginalis Maiesiatis disceptatio et difticulfas quoad nos et Ecclesiam no­stram commota fuit, proponens et allegans idem Dominus Episcopus Wesprimiensis, quod ad ipsum praetextu iurium et priuilegiorum suae Ecclesiae an­tiquorum quorum nonnulla in nostri et dictorum aliorum Praelalorum et Baronum praesentiis tunc

Next

/
Oldalképek
Tartalom