Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
produxit, coronatio ct inurictio Dominae Reginac Hungariae ad se spectaret et pertineret; et quarnuis Luiusmodi suae intentionis propositionem allegationem per certas litteras et priuilegia etiam praedecessorum nostrorum Arcliiepiscoporum Strigouiensium tunc productas et exhibita aliqualiter firmare voluisset; quia tamen praedecessores nostri Strigonienses Archiepiscopi de scitu et memoria hominum liunc viventium quam plures , signanter Dominas Mariam et consequenter Barbaram praetacti Domini Sigismundi Imperatoris et regis conthorales coronarunt et inunxerunt in reginas, tum quia non aeslimauimus , nec aliquomodo sciuimus aut putassemus, quod super huiusmodi facto coronationis reginae praedictum Dnum Episcopum inter et nos disceptatio et dilficultas oriri debuisset aliqualis vt proinde eliam nostrae Ecclesiae iura et priuilegia suis iuribus contraria , vel praeualentia quaerere , producere , et opponere valuissemus, sed quia tam nos, nostrae Ecclesiae Strigoniensis, quam etiam praetactus Dominus Episcopus suae Wesprimiensis Ecclesiae iura ex praestito tenemur defensare iuramento; ideo nos in fauorem pacis et seriae amicitiae, interuenientibus tamen et mediantibus notabilibus viris , cerlis videlicet Praelatis et Baronibus, praetacti Regni Hungariae, ne ex tali nostra disceptatione negligentia vel obstaculum aliquod in praefata coronatione, quae indilate propter inulta et varia euitanda pericula tieri debuit, aquieuimus dicto Domino Episcopo Wesprimiensi, et condescendimus sine tamen praeiudicio iurium Ecclesiae nostrae Strigoniensis, vt Serenissimam Dominam nostram, Dominam Elisabeth, conlhoralem videlicet memorati Domini Ducis Austriae, et in regem, sicut praemittitur, electiin