Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

dictis legitime vocatis, et aliis , qui fuerunt euocan­di, de praemissis omnibus et singulis, ac eorum c r­cumstantiis vniuersis, auctoritate nostra te diligen­ter informes , et si per informationem huiusmodi lta esse, et quod scandala sint exorta , et homicidia et seditiones verisimiliter ex huiusmodi contractu matri­monii sequi debeant, repereris, super quo tuam conscientiam oneramus, inler Johannem et Annam praedictos diuortium auctoritate nostra celebres et facias, et nihilominus Johanni cum alia quacunque muliere, nec non Anne cum alio similiter quocun­que viro matrimonium alias legitime tamen contra­hendi, et in eo licite remanendi, proles ex huius­modi contrahendis matrimoniis suscipiendas , legiti­mas nunciando, eadem auctoritate licentiam largia­ris. Constitutionibus Apostolicis et aliis in contra­rium facientibus, non obstantibus quibuscunque. Datum XIV. Cal. Januarii — Ex epistolis eiusdem Papae Anni VII. Obitus Sigismundi R. H- 19-a Decemb. eidem necduin innotuit­CDXXXIX. Eugenius IV. PP. Sigismundo R. H. ob mores cleri dissolutos, ac Fr. Jacobum de Marchia non receptum querulatur. Anno 1437. Eugenius Episcopus, seruus seruorum Dei — Sigismundo Romanorum Imperatori etc. — Summa cura displicentia audiuimus, quosdam haereticos in regno tuo Hungariae, per haec tempora pullulasse; et sacerdotes regni ipsius nullo modo absterreri, et induci posse a ddectis filiis, Fratribus Ordinis B. Francisci in obseruantia regulari degentibus, qui in illo verbum Dei praedicant, vt concubinas, quas

Next

/
Oldalképek
Tartalom