Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

CDXXXVIU. Eugeiiius IV. PP. ad intercessionem Sigismundi R. H. inter Phi­hppum de Korogh et Annam de Maroth contractum , sed non consummatum Matrimonium, ob interuenientia scandala per Episcopum Quinqueecclesien. quoad vinculum dissolui iubet. A. 1437. Eugenius Episcopus Seruus seruorum Dei. Ve­nerabili Fratri Episcopo Quinqueecclesiensi salulem, et apostolicam benediclionem. Solet Apostolicae se­dis clementia, pacem quaeritans singulorum, non­nunquam pro euitandis scandalis ea concedere, que alias de iuris rigore sunt penitus interdicta. Sane pro parte carissimi in Chrislo filii nostri Sigismundi Ro­manorum Imperatoris semper Augusti nobis nuper exhibita petilio continebat, quod dilectus filius, Nobifis vir Johannes Philippi de Korogh Quinqueec­clesiensis Dioecesis, cum dilecta in Christo filia, nobili puella Anna, Joannis de Maroth, domicella dicte dioecesis, matrimonium contraxitper verba le­gitime de praesenti, carnali tamen copula minime subsecuta , quodque per huiusmodi contractum ma­trimonii maxima scandala inter eorumdem Johannis et Annae consanguineos et amicos sunt secuta et ho­micidia, et seditiones et grauia scandala in futu­rum exoriri, propterea verisirailiter formidantur. Quare pro parte dicti Imperatoris nobis fuit hu­militer supplicalum, vt in praemissis opportune prouidere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur, qui pacem quaerimus singulorum, et huiusmodi dissensionibus et scanclalis libenter, quan­tum cum Deo possumus, obuiamus, huiusmodi sup­plicationibus inclinati , fraternitati tue committi­mus et raandamus, quatenus Johanne et Anna prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom