Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

strarum, seu tormentationis in rota , quae in locis tributorum erigi solet, facere non praesumatis mo­do aliquali; et hoc idem iniungimus futuris tributa­riis nostris in locis praenarratorum tributorum no­strorum in tempore constitutis seu constituendis tem­poribus vniuersis, firmiter et irreuocabiliter, sub poena praenotata obseruare. Volumus tamen et prae­sentium lilerarum vigore decernimus manifeste, vt praelibati Judex, Jurati ac caeleri Ciues nec non mercatores, hospites etincoiae ipsius ciuitatis nostrae Budensis, cuiuscunque status et conditionisexistant, cum eorum mercantiis et quibuscunque negociatio­nibus, res, bona, et merces quorumcunque alio­rum hominum forensium regnicolarum nostrorum vel quorumuis extraneorum , sub nomine rerum et mercanliarum suarum propriarum deferre, occulta­re, seu celare, aut quouis quaesito colore eorum proprias res et mercantias dicere et nominare non praesumant sub poena ablationis et aniissionis omnium talium rerum et mereantiarum , suarum praedictarum, adiicientes. Nihilominus per expres­sum: quod quicunque ex praetactis ipsius Ciuitatis nostrae Budensis huiusmodi fraudulentae et iniquae perpetrationis rei et culpabiles inuenti et comperti extiterint, praescriptae exemptionis priuilegio in aeuum penitus priuati et destituti sint et habeantur ipso facto ; praesenles autem post earum lecturam semper reddi iubemus praesentati. Datum Pragae sccundo die festi Beati Alichaelis Archangeli. Anno Domini MCDXXXVII. Kcgnorum nostrorum Tlun­gariae etc. LI-o, Romanorum XXVII-o, Bohemiae XVlII-o, Imperii vero quarto." E trunsuiuto confirmatorio Joannis Ztipola anno J f>38. ema nato.

Next

/
Oldalképek
Tartalom