Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
iutime diligere sciatis; maximam propter vos incidi in CIIram. — Quamdam igitur vestrae salutis viam inueni — cras me et vos e medio illorum , qui vestrum sitiunt sanguinem, educite. Pariterque post haec verba imperialibus e luminibus medidae obortae lachrymae suas defluxere vsque ad maxillas." CDXXXIV. Eiusdem Sigismundi ad Bohemiae Legatos, pro filia sua Elisabeth, ac consorte illius Alberto Duce Austriae in regem suscipiendis adhortatio. A. 1437. 'Fideles dileeti. Imminere mihi video mortis periculum , et quod Omnipotens Deus vult laborihus meis, quos pro Ecclesia sancta et bono fideliura tantum susluli, dare finem. Ideo vobis committo et strictissime mando, vt non obstante morte mea legationem vestram omnino perficiatis. Rogetis et requiratis vniuersum regnum Bohemiae, vt filiam meam et filium admittant, et suscipiant ad gubernacula et dominium regni attentis iuribus haereditatis, et successionis iuxta bullam auream, quam regnum desuper habuit, in qua expresse habetur quod foeminae succedunt, sicut et filii. Et sic auus meus, Rex Johannes, ad regnum peruenit Bohemiae, et multi praedecessores sui, similiter et ego per filiam Vngariara obtinui. Attentis etiam inscriptionibus solemnibus inter domos regni Bohemiae et Austriae, quas praedecessores nostri laudarunt, et sigillarunt et iurarunt praestito pro se, haeredibus et successoribus in perpetuum seruare promiserunt. — Attento etiam meo vltimo testamento, eos auisando, quod si hoc fecerint, claram iustitiam fouebunt, regnum pacificabunt, nobis complacebunt, sibi et posteris suis benefacienl, et erga fotam Christianitatem honorem