Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

aquirent. Immo si omnes rationes meae et desideria non essent; tamen attenta probitate, honestate , vi­ta ordinata illustris ducissae, et iustitia, veritate et virtutibus, opibus, potentia ac vicinitate terrarum ipsius Ducis, et quod ego regnum etiam Hungariae ipsi dedi, vbi perDeigratiam acceptabun­tur, etpropter vnire tot regna magna et dominia, ipsi deberent eos etiam de nouo et libera voluntate eligere.' 4 Andreas Presb. Canon. Ratisb. Chron. Bauar. p. 60. Lega­tionis paris in Hungariam missae, nemo meminit- Sigis­mundus filiam et Albertum in regium solium acceptandos sibi pollicitus est. Thurotzii Chronicon mortem ipsius sic figit: „ln Znoymam, vrbem Morauiae, delatus Domini MCCCCXXXVII. anno , in festo conceptionis Virginis glo­riosissimae, aetatis suae septuagesimo (necdum completo) regnorum autem suorum Hungariae LI-o, Romanorum XXVII. Bohemiae XVII. Imperii vero quinto obiit. Qui post modum suorum non sine vberrimo fletu in Hungariam portatus, et in Ecclesia Varadiensi honorifice suorum ad instar praedecessorum (penes primam consortem suam Mariam) traditus est sepulturae. L. c. p. P. IV. Cap. XXIV. Bartossi (I. c. p. 199.) „Anno 1437. feria secunda, hora 23. D. Sigismundus Imperator in eadeua Ciuitate Znoymo, in crastino festi Conceptionis B. M. V. per infirmitatem pollicis in pede (seu igne sacro) causa principali in Domino de hoc seculo rnigrauit." Andreas supra laudatus (n. 60.) Imperator autem — in Znayma, oppido Morauiae , V. Idus Decemdris in contritione et deuotione magna obiit.'' Chronicon Mellicense: M~o CCCCXXXVII. Hoc anno moritur in oppido Znovmo Si­gismundus. — — Capitur post ipsius obitum eius contho­ralis, quae fuit de stirpe Comitum Cyleje, per illustrem Albertum V- Ducem Austriae Generum suum, (apud Hier. Pcz toro. 1. col. 256.

Next

/
Oldalképek
Tartalom