Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
propriaeque salutis immemores, normam et professionem orthodoxae fidei excrescere ac eius salutiferas fimbrias et extendi minime cupientes, sed eius quodammodo bono et vtilitati pro viribus derogare satagentes, Venerabilem Fratrem Jacobum de Marchia Yicarium Bosnae, et inquisitorem haereticae prauitatis, et toti regno nostro Hungariae, de mandato et auctoritate Domini Apostolici et nostro, viam veritatis demonstrantem, vestrosque excessus et scelera, statui Ecclesiastico detrahentes, et detrahentia , secundum doctrinam et documentum sanctorum Patrum caritatiue, vti opus est, reprehendentem, vestri e medio, et de vestris confinibus procul fugassetis, ipsumque a sua praedicatione et inquisitione dictae haereticae prauitatis et concubinatus modis omnibus prohibuisselis, quod manifeste in ipsius DominiApostoliciet nostrum cedit praeiudicium et iacturam. Et quia nos eundem Fratrem Jacobumin dictis suis laudabilibus, Deoque deuotis operibus tam vestri in medio , quam alias vbicunque per climata totius dicti regni nostri Hungariae modis omnibus, et absque renitentia aliquali roboratum habere volemus et fulcitum, fidelitati veslrae firmiter et districte praecipiendo mandamus, quatenus mox agnitis praesentium continentiis alio quocunque nostro mandato ad id minus expectato, dictum Fratrem Jacobum rursus vestri in medium honorifice recipere debeatis, suumque officium hactenus laudabililer modo, vt praefertur, de dicti Domini Apostolici et nostro mandato, ac aucloritatate continuatum, exercere et practicare permittatis, diflicultate et recusa, nec non caulela, quibuslibet procul semotis. Et aliud in his, si nostra riglda grauamina, indignationemque nostram grauissiraam incurrere formidatis, nullatenus facere