Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

praesumatis. Praesentes quoque, si secus feceritis, quod tamen non credimus, post ipsarum literarum ostensionem, in exhibentis manibus volumus rema­nere. Datum Pragae, in vigilia fesli Beati Bartholo­maei Apostoli. Anno Domini MCDXXXVII. Pie­gnorum nostrorum Hungariae anno LI. Romanorum XXVIII. Bohemiae XVIII. Imperii vero V-o. Titulus: Reuerendo in Christo Patri et Domino Fratri Hen­rico Episcopo Ecclesiae Quinqueecclesiensis ac honorabi­libus de Capitulo eiusdem, fidelibus nostris, nobis dile­ctis." Apud Lucam Wadding ad a. 1437. nro IX. CDXXVIII. Jdem Sigismundus Marczaliis Ciuitatem VerScze oppignoratam , in praemium seruitiorum, iure perpetuo donat. A. 1437. Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Impe­rator semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae elc. Rex praesentium tenore significamus, quibus expedit vniuersis; Quod quam­uis larga imperialis , regalisque munificentia singulis suis subditis , quos ipsa operum eflicacia sibi fideles ex animo repraesentat, semperse exhibeat gratiosam; attamen ijlis singulari quadam liberalitate, brauio re­tributiuo, promtior assistere solita est; quorum af­fluens lidei sinceritas ne dum praestitis placere cupit obsequiis , verum potius plunbus in antea praestan­dis speratur indubie placitura. Sane considerantes, pensan. que et animaduertent. mullifariam, ferui­damque et firmam gratae fidelitatis purilalem, mul­timodaque fidelium seruitiorum merita , fidelium no­strorum, sincere dilectorum, magnificorum Einerici et Joannis, filiortira quondam Nicolai Vajuodae de Marczaly, Magistrorura Janitorum, nostrae Maie­statis , quibus ipsi a pluribus post se se iam conse-

Next

/
Oldalképek
Tartalom