Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
sentium promittimus, in verbo Caesareo, sicut et ipsi Legati coram vobis promiserunt, quod infra binc et festum sancti Miehaelis proxime venturum, dicti sacri Conciiii Basiliensis Legati, mandati Literas plenam et omnimodam facultatem continentes, a dicto sacro Concilio disponent et in elfectum ordi nabunt, nec non ad manus JNobilis Alzonis de Rizenberg , alias Wrzustiow , Gubernatoris Regni Bohemiae infraseripta reponentes (Sequitur tenor Jiterarum Concilii.) In cuius rei testiraonium et fidem Nos Sigismundus Iraperator , et (Alberlus) Dux Austriae praefati, sigilla nostra huic appendi iussimus. Datum Iglauiae III. die mensis Julii , Anno Domini MCDXXXVI-o." Apud eundem nro LXXlV. folio 150. Indnltum hoc in crastino festi S. Procopii, die V. Julii, in Conuentu Regni Bohemiae Sigismundo in regem Bohemiae concorditer: erecto, Iglauiae, Magister iohannes Rokvczana publicauit; ipso anno feria VI. et Sahbatho ante Assumtionem B. M. V. ablegati Bohemiae ad Sigismundum Pragam introducendum equitarunt. Feria V. in vigilia S. Bartholomaei Sigismundus Pragam pertigit; a ciuibus praesentatis castri et vrbis clauibus rex agnitus, ac proclamatus, Regina Barbara , mox corona ineincta — — — Cfer Bartossium apud Dobner Mon. Torn. 1. p. 194. CCCLIX. EugeniuS IV. R. P. de concordia reuecta Bohemis adgratulatur, ac. Sigismundum regem commendat. A. 14 36. Eugenius — — Dilectis filiis, nobilibus Viris , Baronibus, Pragae Ciuitati, Nobilibus, caeterisque Ciuitatibus Regni Bohemiae salutem. Gratus nuncius dudum laetificauit animum nostrum, dilecti fily, cum audiuimus, quod pietas Allissimi infuderit spiritum