Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
concordiae et vnitatis in cordibus vestris , curn reliquis Christi fidelibus , de quare quantam consolationem in Domino suscepimus propter pacem et quietem vestram, et aliorum Christi fidelium, nouit ille, cui corda et cogitationes hominum patent. Et quidem speramus, quod misericordia Altissimi, cuius miserationes sunt super omnia opera eius, augebit in vobis gratiam suam, quodque virtus et deuotio vestra lucebit in EccJesia Dei et erga nos summum Pontificem ostendetis debitam obedientiam et fidem ad salutem animarum vestrarum, quemadmodum etiam nobis retulit Venerabilis frater noster Joannes Episcopus Signiensis, quem suis, exigentibus meritis, paterna ddectione prosequimur, multa asserens de vestra deuotione et affectione syncera erga nos et Ecclesiam Romanam, ex quibus rebus chantatem vestram meritis laudibus commendamus, exhortantes vos vt pio in Domino vivatis, vt gratia, quae data est vobis a Saluatore nostro pervestra bona et laudabilia opera, fructum afferrat vberem in odorem suauitatis. Inter caetera gratissimum fuit audire , concordiam bonam vestram cum charissimo in Christo filio nostro Sigismundo, Romanorum Imperatore, semper Augusto Rege vestro quem cum summa charitate diligimus, prout tanti Principis virtus et merita requirunt, exallationem et statum suum , cum fuerit semper et sit praecipuus noster et Ecclesiae Dci defensor et protector, augeri tota mente exoptamus. Itaque ei, prout decet subditos suo Regi , parentes et debitam reuerentiam et obedientiam praestantes, diligatis ipsum in sinceritate mentis et animi, cum ipse sit Princeps prudentissimus , ac diligat et amet vos, quotidie agens, quae sperat pertinere ad bonum vestrum , et regni