Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
om auferatur, loca omnia, et singula ecclesiarum, populique Parochiarum signabuntur, iu quibus et a quibus communio dupplicis speciei seruabatur in praxi, vt in futurum pro perpetuo in eisdem seruaretur. Quae quidem eonsignata in litera speciali , in robur et j,erpetuam rei mcmoriam, sigillo nostrae Maiestatis munientur, sed in hoc volumus, vt per Dominos Bohemos, generosos, Nobiles, strenuos, famosos Pragam, et ciuitates alias, vna cum Clero Pragensis Archiepiscopatus , cum aliis Episcopis titularibus eligantur, qui quidem Electi per nostram dispositionem debitam solicitudinem et curam, confirmabuntur , et in Episcopos .consecrabuntur , abs que quauis confirmatione, pallii exhibitione, aut etiam notariis , persolutione. Et totus Clerus Dioecesis Pragensis subiici ipsi Archiepiscopo, per praefatos Dominos electo , tenebitur et obedire. Scholares etiam Pragensis Dioecesis, vtrique tam sub vna quam sub vtraque communieantes specie, habilitate ct idoneirate illorum praesupposita, ad sacros ordines promoueantur, et ordinentur; nihil tamen eorum per haec eausae et praxi communionis eorum derogando. Tum quia licentia per sacrum concilium Basileense omnibus tam in regno Bohemiae, quam Marchionatu Morauiae constitutis dabitur, sub vtraque specie communicandi, Episcopus OIomueensis scilicet et Leuthomislensis populum laicalem desiderantem sub vtraque specie tenebuntur communicare, promouebuntque scholares, et ad sacros ordines consecrabunt, idoneitate et habilitate eorum praesupposita, qui vellent sub vtraque specie populum laicalem communicare. Et disponere debebunt sacerdotes, ad ioca suarum dioecesium, in quibus praefata communio annis lapsis seruaba-