Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
tur, qui et populum , vt praemittitur, sub duppliei specie communicabunt. Et Plebani, si qui ad proprias redire cum scitu et consensu Dioecesani sui voluerint, Parochias , populum sub vtraque specie communicabunt: qui populus sic communicabit et in locis, in quibus praefata seruabatur communio. Quod si non fecerint, non sunt tolerandi; sed alii, qui sub duppliei specie communicarent, populum laicaiem, per Dioecesanum, vel alium, ad quem pertinet, in loco illorum subslituendi. Ita nos tenore praesentium aHirmamus et pollicemur, in verbo Caesareo praefatis Ambasciatoribus, ac regno Bohemiae et Marchionatui Morauiae, quod in omnibus et singulis suprascriptis capitulis cum eis remanebimus, quae nulla occasione , seu quoquo quaesito colore, propter aliquas res praemissis contrarias, seu aliam quamcunque obligationem quomodolibet infringemus , seu infringi permittemus. Sed ea effectualiter adimplebimus, et adimpleri faciemus. Imo volumus , vt per nos et nostros successores in futurum perpetuo singula eis teneantur et plene conseruentur. Nosque apud sacrum Concilium, ac Dominum nostrum summum Pontificem et alibi, vbi u cunque expediens fuerit, omnem operam et curam adhibebimus, vt praefati articuli suum eflectum realiter sortiantur. Nec in regno nostro et Marchionatu aliter fieri permittemus. Quin imo si quisRegnum et Marchionatum in iis turbare quomodolibet attentaret, ipsis pro executione eorumdem elFectualiter assistemus, dolo et fraude cessantibus quibuscunque. Praesentium sub nostrae Imperialis Maiestatis sigillo testimonio litterarum. Datum Albaeregalis, Anno Domini millesimo, quadringentesimo trigesimo sexto. Die VI. Januarii. Regnorum nostrorun»