Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
simul pariterque in sanctam et beatam reduceremus vnionem, cum nos pacem et tranquillitatem ipsius regni, quod semper amauimus atque Coluimus, cordintime afTectantes, volentes futuras dissensiones et controuersias, quibus subditus populus posset quomodolibet conciliari, conuenientibus remediis praemunire, nonnullisque remanentiis, quibus in Compactatis, pro pace regni non videbatur sufficienter prouisum , salubriter prouidere, cum praefatis Ambasciatoiibus regni et Marchionatus, ad laudem Dei, pacem ipsius regni et omnium circumiacentium nationum, et totius populi Christiani, ac salutem innumerabilium animarum. In nomine Domini notum facimus vniuersis et singulis, quod ad infra scriptas conclusiones consensimus et praesentibus consentimus: Frimo non conferantur in regno Bohemiae ac Marchonatu Morauiae , sed omnino ius collationis eorumdem ad regni Bohemiae, incolas regni Bohemiae, ac Marchionatus Morauiae , iure perpetuo debebit pertinere. Personae etiam saeculares et spirituales extra regnum vel Marchionatum nec cilabuntur , nec iudicabuntur, sed vna quaeque persona iurisdictioni sui praefecti praepositi in praefatis regno et Marchionanatu subiecta erit et contenta de eadem gaudebit, Libertatibus tamen Archiepiscopatus Pragensis et priuilegiis in via appellationis, a sibi subiectis Episcopatibus saluis et illibate conseruatis. Insuper Communicantes sub vna specie in saepetactis regno et Marchionatu, ne confusa sequatur permixtio, conlra proprias illorum voluntates, et libertates, non sustinebuntur, sed duntaxat in locis, in quibus dupplicis speciei, temporibus retroactis, non seruabatur, sustinebuntur. Et vt materia occasione liti-