Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

munio dupplicis speciei, ternporibus retractis non seruabatur, sustinebuntur. Et IV. Vt materia, oc­casioque Jitium auferatur, loca omnia et singula Ec­clesiarum, populique Parochiarum signabuntur, in quibus et a quibus communio dupplici in praxi ser­uabitur. Quae quidem consignata in litera speciali jn robur et memoriam rei perpetuam , sigillo No­strae Maiestatis munietur. V. Sed et hoc volumus, vt per Dominos Bohemos, Generosos, Nobiles, Strenuos, Famosos, Pragam et Ciuitates alias, vna cum Clero, Archiepiscopus Pragensis, vna cum aliis Episcopis titularibus eligantur, qui alias dicuntur sufTraganei, qui quidem electi per Nostram dispo­sitionem debitam solicitudinem pariter et curam, confirmabuntur, et in Episcopos conseciabuntur, absque quauis pro confirmatione, pallii exhibitione, aut etiam Notariis, persolutione. Et totus Clerus Dioecesis Pragensis subiici ipsi Archiepiscopo, per praefatos Dominos electo, tenebitur obedire. VI. Scholares Dioecesis Pragensis, vtrique tam sub vna, quam sub vtraque communicantes specie, ha­bilitate et idoneitate ipsorum praesupposita, ad sacros ordines promoueantur, et ordinentur; nihil tamen per hoc causae et praxi communionis eorum derogando. Tamen quia licentia per sacrum Conci­lium Basiliense, omnibus tam in Regno quam Mar­chionatu Morauiae , constitutis dabitur, sub vtraque specie communicandi, Episcopus Olomucensis scili­cet et Luthomislensis, populum laicalem, desideran­tem sub vtraque specie, tenebuntur communicare, promouebunt(jue schoiares, et ad sacros ordines consecrabunt; habilitate eorum praesupposita, qui vellent pojuilum laicalem sub vtraque specie com­municare. Et disponere tenebuntur Sacerdotes ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom