Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
loca suarum dioecesium, in quibus praefata communio annis elapsis seruabatur, qui sic populum , sicut praemittitur, sub vtraque specie communicabunt. Et plebani, si qui ad proprias redire cum scitu et consensu sui Dioecesani voluerint parochias, populum sub dupplici specie communicabunt, qui populus sic communicabit, et in locis, in quibus praefata seruabatur communio. Quod si 11011 fuerint, non sunt tolerandi, sed alii, qui sub dupplici specie communicarent populum laicalem, per Dioecesanum , vel per alios, ad quos pertinet, in loca illorum substituendi. Ita nos tenere praesentibus affirmamus, et pollicemur in verbo Caesareo, praefatis Ambassiatoribus ac regno Bohemiae, et Marchionatu Morauiae, quod in omnibus et singulis suprascriptis capitulis cum eis remanebimus, volumusque vt per nos et nostros successores in futurum pro perpetuo singula eis teneantur et plene conseruentur. Nos quoque apud sacrum Concilium, ac Dominum nostrum summum Pontificem, et alibi vbicunque expediens fuerit, omnem operam, et curam adhibebimus, vt praefati articuli suum eifectum realiter sorliantur. Nec in regno nostro ac Marchionatu aliter fieri permittemus. Quin imo siquis regnum et Marchionatum in his turbare quomodolibet attentauerit, ipsis pro executione eorumdem eflectualiter assistemus, dolo et fraude cessantibus quibuscunque. Datum Anno Domini MCDXXXV." Apud Balbinum ]. c. folio 84. sqq. Sunt hae literae Brunae editae : ,,Sigismundus Rom. et Boh. Res puncta quaedam obseruanda praescribit in regno Bohemiae et Marchionatu Morauiae de dubiis et controuersiis inter legatos Concilii Basileensis et nuncios regni Bohemiae enatis. Datum Brunae A. 1435. Apud Dobner Mon. Tom. IV- p. 424. Bruna concessit Iglauiam.