Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

altera, ortae fuissent, et crebro pullulassent; ani­mum, cor simul et humeros, curae diligentis et so­licitudinis anxiae supposuimus, pondus diei et ae­stus ferentes: vt diuisa in vnum, aduersa in conso­na , aspera in plana, et longe distantia in combina­ta, simul pariterque in sanctam et bealam reducere­mus vnionem. Cum nos pacem et tranquillitatem ipsius Regni (quod seraper amauimus atque colui­mus) cordintime affectantes, volentes futuras dis­sensiones et controuersias, quibus prouidus subdi­tus posset quomodo libet concitari, conuenientibus remediis praeuenire, nonnullisque remanentiis, qui­bus in Compactatis pro pace regni et omnium cir­cumiacentium Nationum et totius populi Christiani ac salutis innumerabilium animarum, in Nomine Do­mini, notum facimus, vniuersis et singulis, quod r ad infrascriptas conclusiones consensimus, et prae­sentibus consentimus. I. Quod beneficia non confe­rantur per extraneos in regno Bohemiae et Marchio­natu Morauiae, sed omnino ius collationis eorum­dem ad regem Bohemiae incolasque regni Bohemiae et Marchionatus Morauiae, perpetuo debet perti­nere. II. Personae etiam spirituales etseculares extra Regnum et Marchionatum non vocabuntur, nec iu­dicabuntur, sed vna quaeque persona iurisdictioni­bus sibi praefecti Praepositi in praefatis regno et Marchionatui subiecta erit et contenta, et de eadem gaudebit. Libertatibus tamen Archiepiscopatus Pra­gensis , in priuilegiis in via appellationis, a sibi sub­iectis Episcopatibus saluis et illibate conseruatis. III. Insuper communicantes sub vna specie in saepe ta­ctis Regno et Marchionatu, ne confusa sequatur commixtio, contra proprias eorum voluntates non 6ustinebuntur, sed duntaxat in locis, in quibus com-

Next

/
Oldalképek
Tartalom