Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
te ipsis praesentibus in hac parte attributa, et Justitia mediante. Aliud ergo nullatenus facere praesummalis, gratiae nostrae obtentu. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Posonii feria 2-a proxima post festum B. Lucae Euangelistae. Anno Domini 1435. Ex originali. CCCVIIJ. Sigismundus pactionum tabulas ratione sub vtraque specie communicantium edit. A. 1435. Sigismundus, Dei gratia, Romanorum Imperator, semper Augustus, etc. Quia Dominus noster Jesus Christus, Dei hominumque Mediator, salutis curam ex iniuncto Altissimi, generis humani laborem sustinens atrocem, pro quo et dira pati voluit et morte turpissima occumbere, non est dedignatus, puta, vt vtraque in vnum repararet. Cuius quidem exemplo, velut Magistri et Ducis peroplimi, ex dignitate imperiali nobis ab vniuersorum Domino disposita et commissa, bonum pacis et veritatis, atque concordiae amplexantes, cum post quaedam compactata, inter Legatos Sacri Concilii Basiliensis, ipsumque regnum Bohemiae, et Marchionatum Morauiae, in Praga scripta et consignata recessum est, vt aliis bene dispositis et deductis, pro regni Bohemiae et Marchionatus Morauiae expurgatione per sacrum Concilium Basiliense, nostramque prudentiam Imperialem, vti melius fieri poterit, prouideatur. Adhuc tamen, quia difificultates variae inter Le gatos Sacri Concilii Basiliensis parte ex vna, et Generosos ac Nobiles, Strenuos , Famosos, Reuerendos et prudentes Nuncios, riomine regni Bohemiae pridem ad Nos in Brunnam destinatos parte ex