Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

pertinentiis praedictorum castrorum llswa et Filek residentium, taxam simililer extraordinariam, leuem tamen et moderatam , per quam possessiones et per­tinentiae ipsoruin castrorum , populique in eisdem residentes non desolentur, imponendi et exigendi li­beram habeant facultatem. Harum nostrarum vigo­re testimonio literarum. Datum Tjrnauiae, feria tertia, proxime post festum Pentecostes. An­no Domini MCDXXXV." Ex libro documentorum Chakianorum folio 53. CCCI. ldem Sigismundus dotationem Praepositurae de Nagy-Misle, ad in­tercessionem Sigismundi de Lapispatak, bene de se ac regna meriti, ratam habet. A. 1435. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus , ac Hungarie, Bohemie, Dalma­cie, Croatie etc. Rex Memorie commendamus teno­re presentium significantes, quibus expedit vniuer­sis, quod fidelis noster, dilectus, egregius, Sigis­mundus, filius quondam Martini de Lapis-patak, Castellanus castri nostri Posoniensis, in nostre Ma­iestatis accedens conspectum, in sua etc. omnium et singulorum fratrum suorum, patruelium et condiui­sionalium personis, nobis exposuit et declarauit in hunc modum ; quomodo olim Progenitores ipsorum, pro animarum eorum ac successorum suoruin salute quasdam possessioncs Nagy-Misle, Kysfalud, Balogd et Olsua in Abaujvarensi , ac Bohoszlo et Jano vo­catas, nec non medietatem possessionis Mirck in Sa ros Comitatibus situatas, cum singulis ipsarum viilitatibus et pertinentiis quibuslibet, Praepositurae eidem Beati Nicolai Confessionis in praetacta posses­ne jNagj-Misle per eosdem, vt dicitur, fundatae et

Next

/
Oldalképek
Tartalom