Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

constructae, in perpetuaui eleeinosynam, Jure pa­tronalus ipsius Ecclesiae seu praepositurae semper ipsis reseruato, dedissent, donassent, contulissent, asscripsissent, appropriassent et perpetuassent, ac cum eisdem possessionibus eandem Praeposituram dotassent, nullum ius, nLilIamque iuris perpetuita­tem in eisdem sibi reseruando. Quibus expositis supplicauit. idem Sigismundus Castellanus suo et alio­rum praedictorum nominibus et in personisMaiesta­ti nostre humiliter et deuote, vt huiusmodi collatio­ni, appropriationi, et largitioni atque dotationi prae­fatarum possessionum per preatlactos progenitores memorati Sigismundi ac fratrum suorum antefatae Praepositurae de dicta Nagj-Misle, vt premittitur, factis, nostrum regium consensum et assensum, praebere , ac omne ius nostrum regium, si quod in iisdem possessionibus haberemus, praedicte Prepo­siture et consequenter Prepositis pro tempore con­stitutis, dare et conferre dignaremur. Nos itaque supplicatione prelibati Sigismundi, castellani nostri, per eum modo, quo supra nostre oblata Maiestati, pie exaudita et clementer admissa, taiismodi collatio­nem , donationem , appropriationem, perpetuatio­nem, et donationem de pretactis possessionibus per annotatos progenitores ipsius Sigismundi et fratrum suorum antefatae Praepositurae Ecclesie de Nagy­Misle, modo quo supra, factas , ratas, gratas, et acceptas habentes, eisdem nostrum regium consen­sum prebuimus et prebemus beneuolum pariter et assensum; nihilominusque tum ad humillime suppli­cationis instantiam, praetacti Sigismundi, per euin Maiestati nostre propterea porrectam tum eciam pro fidelibus seruiciis, ac fidelium obsequiorum meritis, et sinceris complacentiis sepe fati Sigismundi, Ca­"41*

Next

/
Oldalképek
Tartalom