Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ac regnorum suorum ditionis tuitioni et illaesae conseruationi nedum introrsus, verum potius ab extraneis inuasoribus, officio suae dignitatis exigente, se obligatam profiteatur, volentes fines regni nostri praedicti a partibus Bohemiae et Morauiae, a quibus propter ingruentiam praesentis temporis, ab aliquibus elapsis annis hucusque frequentiores, feruentioresque ipsum regnum pertulit hostilitates, vi nostra regia reddere securiores, onus infrascriptum sponte, immo ex debito regali in nostras regias curas et expeditiones duximus assummendum; videlicet vt ciuitates et castra subscripta ; ciuitatem et castrum Posoniense, ciuitates Tirnauiensem, Szakolcha, Castrum Trenchinense, et alia castra ac munitiones et fortalitia, in confinio Morauiae, et iuxta fluuium Waagh situata, quae tam ln ipso, ex parte Bohemiae , quam in aliis omnibus confiniis, et metis regni nostri, ex quacunque parte apud nostras regias manus habita, et in futurum quouis euentu et casu eisdem no?;tris matvibus applicari contingentia, nostris sumptibus regalibus contra quempiam Bohemorum, et alias vndecunque malorum emergentium muniemus et tutabimur sufficientibus gentibus, armts et victualibus, aliisque necessariis, tam pro conseruatione vel defensione castrorum et munitionum, in se, quam ad tuendum campos et defendenda circumiacentia campestria, contra quosuis insultus hostiles occurentes: Articulus I. Regis penes gentes etiam Proceres insurgere debent. Art. II. De tri. D ginta tribus Colonis vnus eques, armis bene instructus, mitti in expeditionem debet. A. III. Nobiles impossessionati, seu colonos non habentes, in propriis personis in bellum ire tenentur. A. IV. Nobiles, fratres indiuisi, vnum eorum; apud Dominos