Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

autem seruientes, alios pro se in bellum mittere cum Comite tenentur. A. VII. Non veniens , aut tarde in expeditionem profectus aut inde clam aut temere se subducens, bona amittit. A. VIII. Milites nemi­ni damna inferant, etpraeter berbas, ligna et aquam a colonis nihil accipiant. Art. IX. Modus recuperan­di damna, per milites illata. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, praesentes concessimus literas nostras pendentis authentici sigilli nostri noui dupplicis, quo vt Rex Hungariae vtimur, munimine roboratas. Datum Posonii in festo Beati Gregroii Pa­pae. Anno Domini MCDXXXV. Regnorum nostro­rum Vngariae etc. AnnoXLVIII. Romanorum XXV. Bohemiae XV. Imperii vero II-o." In corpore Juris nomine decreti minoris erronee scribitur : Datum B u d a e, cum in MSS — tis P o s o n i i datura no­tetur. CCXCII. Jdem Sigismundus Ladislaum de Chdk Fajuodam Transi/uanum viae iustae impeditores etiam armis coercere iubet. A. 1435. Sigismundus etc. Rex. (Committit Magnifico Ladislao de Chaak, et Lorando Lepes Vice Vaiuo­dae, Transiluanis, ad expositionem honorabilium virorum Antonii Siculi, et Ladisiai, Canonicorum Ecclesiae Transiluanae , in ipsorum ac totius Capi­tuli eiusdem Ecclesiae nominibus factam , super eo, quod Nicolaus de Gerend, et Nobiles de Hadrew, quamdam viamiustam, ac rectam de oppidoBuza vo­cata, prope possessionem Egerhegj, ad tributum eorum in praefata possessione Hadrew exigi solitum, directe tendentem, pro iniusta, obliqua, et indire­cta via interpretantes, Jobagyones ipsius Capituli, ipsam viam peragrantes, diuersimode itcpedirenl —

Next

/
Oldalképek
Tartalom