Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
cessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta earumdem continentiam vna cumClemente de Zenjer, homine Vestro, in iisdem Literis vestris annualibus inter alios conscriptos nominatim expresso, nostrum hominem, videlicet Anthonium Chori nostrae Ecclesiae Clericum, ad infrascriptas inquisitionem et euocationem faciendas, nostro pro testimonio transmisimus fide dignum; qui demum exinde ad nos reuersi nobis vniformiter retulerunt: quod ipsi feria secunda proxima ante festum Exaltationis sanctae Crucis proxime praeteritum, in Comitatu Tolnensi simul procedendo, ab omnibus quibus decens et oportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus, ac alterius cuiusuis Status et conditionis dicti Comitatus hominibus, palam et occulte diligenter inquirendo, talem de infrascriptis sciuissent et comperissent certitudinis veritatem: Quomodo Petrus magnus (omnia ad verbum in priori vsque et damnum valde magnum.) Qua inquisitione sic facta idem homo regius dicto nostro testimonio praesente , die in eodem, praefatam dominam in dicta possessione sua Kerbew vocata, contra praefatum Conuentum ad octauas festi Beati Michaelis Archangeli nunc venturi in vestrae Serenitatis praesentiam euocasset; praefatos autem Jobagjones suos ad easdem octauas eidem statuere committendo. Datum sexto die diei inquisitionis et euocationis praedictarum. Anno Domini Millesimo quadringentesimo trigesimo quarto." E merabrana originali.