Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
CCLXXVI. Capitulum Vesprimiense actum potentiarium a relicta Joannis de Gara abactis et partim mactatis colonorum de Gyant pecoribus perpetratumi exponit. A. 1434. Serenissimo Principi, Domino Sigismundo, Dei gratia Romanorum Imperatori semper Augusto, ac Hungariae, Bohemiae, Dalm. Croat. elc. Regi, Domino ipsorum metuendo, Capitulum Ecclesiae Wesprimiensis orationes in domino perpetua cum fidelitate, Vestra nouerit Serenitas, quod cum nos receplis literis Vestrae Serenitalis annualibus pro conuentu cruciferorum Ecclesiae Beati regis Stephani de Alba, ad inquisitiones, euocationes, prohibiliones, et ad omnia alia, quae talibus in processibus iuxta dicti regni vestri consuetudinem de Jure fieri consueuerunt facienda, eidemque gratiose datis et concessis, nobisque praeceptorie directis, iuxta earumdem continentiam, vna cum Tiburcio de Hene, homine vestro, in eisdem literis vestris annualibus inter alios conscriptos, nominatim expresso, nostrum hominem , videlicet Anthonium, ChoriEcclesiae nostrae Clericum, ad infrascriptam inquisitionem faciendam nostro pro testimonio transmissemus fide dignum. Qui tandem exinde ad nos reuersi, nobis concorditer retulerunt: quod ipsi feria tertia proxima ante festum Exaltationis sanctae Crucis proxime praeteritum, in Comitatu Tolnensi simul procedendo, ab omnibus quibus decens fuisset et oportunum, nobilibus videlicet et ignobilibus, ac alterius cuiusuis status et conditionis dicti Comitatus hominibus, palam et occulte diligenter inquirendo, talem de infrascriptis sciuissent et comperissent certitudinis veritatem : quomodo Petrus magnus, et Laurentius familiares, item Benedictus, filius