Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

sentia et gratis consiliis Principis salus munitur, et regnantis gloria propogatur eo peramplius, quo in gremium generosae familiarilatis, virtutum decorati fulgoribus et scientiis illustrati fuerint coassumpti; dum itaque ad illam approbatam fidelitalis tuae con­stantiam , prudentem quoque legalitatis industriam, quibus te in conspectu nostrae Maiestatis duodecim annis iam transactis, tantusque Physicus noster, com­mendabilem reddere studuisti, aciem nostrae men­tis conuertimus, dumque grata tuorum seruitiorum obsequia , quibus personam nostram tuis sanis con­siliis et scientia honorare curasti, et curas mcessan­ter, pio contemplamur contuitu, ad ea vtique Ma­iestas nostra benignis inclinatur affectibus, quae tui status exaltationem et honorem concernunt pariter et profectum. Sane quamuis Serenitati nostrae, et familiaribus nostris, in aula nostra conuersantibus , innotescat, te tanquam Physicum , et aedituum no­strum, seruitiis nostris regiis et imperialibus fideli studio plurimis annis adhaesisse, tuumque officium legaliter impleuisse; ne tamen in posterum aliqui­bus de conditione tua, qua te familiarium et Pliysi­corum nostrorum consortem fecimus, aliqua possit dubietas, seu quaestionis materia suboriri : Ecce ex superabundanti, praemissorum tuorum meritorum intuitu, te praefatum Joannem animo deliberato , sanoque Principum, Comitum , Baronum et Proce­rum fidelium nostrorum , accedente consilio et ex certa scientia nostra in nostrum Physicum, et Con­siliarium et familiarem nostrum continuum commen­salem, iterum assumimus, et assumsimus per prae­sentes; leque aliorum Physicorum, et Consiliariorum ac familiarium nostrorum, continuorum commensa­lium numero, et coetui, praesentibus benigniter ag-

Next

/
Oldalképek
Tartalom