Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
gregauimus, decernentes et expresse volentes, quatenus tu ex nunc in antea, vniuersis et singulis libertalibus, iuribus, gratiis, priuilegiis, indultis immunitatibus, honoribus, praerogatiuis et dignitatibus, vbique locorum gaudere, et perfrui debeas, atque possis, quibus caeteri Plijsici, et Consiliarii ac familiares nostri, continui cominensales, freti sunt hactenus, et fruuntur, qualibet consuetudine vel de iure. Mandamus igitur vniuersis et singulis Principibus, Ecclesiasticis et secularibus, Comitibus, Baronibus , Nobilibus, Militibus, Clientibus, officialibus ciuitatum, oppidorum, villarum, et locorum communitatibus, rectoribus eorumdem, caeterisque nostris et Imperii nostri sacri ac regnorum nostrorum Hungariae et Bohemiae subditis, et fidelibus, quibus praesentes exliibitae fuerint, firmiter et districte, quatenuste, dum et quoties ad eos et ad eorum dominia et loca perueneris, recommendatum habentes, promptius decenti pertractent honore et condignis fauoribus prosequantur, nec non tibi cum familia, equis, balistis, armis, curribus, et rebus tuis singulis, dum et quoties per te ipsum, aut tuo nomine de super requisiti fuerint, velint et debeant prouidere conductu, ad honorem et specialem reuerentiam nostrae Caesareae Maiestatis , et sicut nobis singulariter voluerint complacere, praesentium , sub nostri imperialis sigilli appensione, testimonio literarum. Datum Posonii. Anno Domini MCDXXXIV. Die XXVII. mensis Decembris, Regnorum nostrorum anno Hungariae etc. XLVIII-o Romanorum XXV. Bohemiae XV. Imperii vero II. — Ad mandatum Domini Imperatoris no^tri Caspar Slyck miles , Cancellarius." Wagner. Anal. Scepos. P. IU. p. 56—57. Fuit hie Joannes