Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
regnicolarum nostrorum, ad eandem Ciuitatem Kwinigsberg (accedentium) nundinas liberas, seu fora annualia singulis annis in cunetis festiuitatibus aseensionis Domini, ac Beati Martini Episcopi et Confessorisac XIV. diebus ipsafesta praecedentibus ac aliis XIV. subsequentibus; item forum bebdomadale liberum singulis Sabbathi diebus, sub iisdem libertatum praerogatiuis, quibus nundinae liberae , seu fora nundinaha et hebdomadalia liberarum ciuitatum nostrarum celebrantur , celebranda duximus annuenda, et gratiose concedenda, absque tamen praeiudieio nundinarum annualium, et fororum hebdomadalium liberorum aliorum. Quo circa vos vniuersos et singulos mercatores, institores et alios tam regnicolas nostros, quam forenses homines atque viatores praesentibus aflidamus, certificamus, et assecuramus, quatenus — — Datum Posonii in festo S. Andreae Apostoli, anno Domini MCDXXXIV. Begnorum nostrorum vt supra. Apud eundern 1. c. p. 653—4. CCLX. ldem Sigismundus Joannem Stock Praeposilum S. Martini de Scepus, suu/n Physicum , Consiliarium, familiarcm assumiC denuo , fauoribusque ornat. A. 1434. Sigismundus Dei gracia Romanorum Imperator semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex, Honorabili Joanni Stock, Medicinae Doctori, Praeposito Ecclesiae S. Martini in Scepus , Phjsico , et Consiliario nostro , fideli, et deuolo , dilecto, gratiam Caesaream, et omne bonum. Imperialis Maiestatis solium, non tam diuitiarum aut potentiae latitudo, quam virtuosorum hominum familiaritates exornant, talium enim prae-