Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ligentia, vt in aestate praesenti, tempore debito, aduersus dietos haereticos, et si neeesse fuerit, contra Turcos , et alios aemulos , vna cum eisdem procedere valeant, et nos, prout Domino duce in breui proposuimus, cum auxiliis earumdem gentium ad destructionem dictorum haereticorum et Turcorum promti esse valeamus; prouidentes tamen, vt ipsi per vos deputati, praedictas collectiones super singulis expensis per eos fiendis, non minuant, neque grauent eos, a quibus erunt exigendae. In generales autem et principales Capitaneos omnium gentium contra ipsos Hussitas exercituare debentium, constituimus et praefecimus fideles nostros, Magnificos, Petrum Checli de Lewa, alias Banum nostrum Machov. et Stiborium de Bolondoch, quibus pro eorumdem Banderiis et gentibus secundum moderationem Praelatorum, Baronum et regnicolarum nostrorum de praetactis pecuniis et impositionibus ab Ecclesiasticis et Saecularibus exigendi dispositionem et solutionem fieri volumus competentem, sub quorum Capitaneatu aduersus diclos haereticos, quoties expediens fuerit, procedere, et eorum commissionibus et dispositionibus obedire teneantur. Ceterum cum ex causis animum nostrum inducentibus, sigilla nostra penes Maiestatem nostram reseruanda duximus, fidelitati Vestrae , et cuilibet vestrum firmissime mandamus , quatenus vniuersas et singulas literas nostras praeceptorias, nomine nostro imperiali et regali scribendas, sigiiloque Reuerendissimi in Christo Patris, Domini Georgii, Archiepiscopi Strigonien., Vicarii noslrae Maiestatis, cui ad id faciendum cum plena nostra authoritate mandatum dedimus speciale, consignandas, tanquam proprio nostro sigillatas, ommmodam obedientiam