Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

adhibere debeatis, fideii nostro Comiti, dicti Comi­tatus, hoc idem firmis nostris dantes in mandatis; et aliud in praemissis nullo modo facere praesuma­tis. Datum in nostra imperiah Ciuitale Basileensi, feria quinta post festum beati Ambrosii Episcopi. Anno Domini MCDXXXIV. Beguorum nostrorum Anno Hungariae etc. XLVIII-o Romanorum XXIV. Bohemiae XIV. Imperii vero primo. Quia autem post literarum praesentium expeditionem forma obi­tus Stiborii nobis innotuit, ideo loco eiusdem duxi­mus magnificum Laurentium de Hedrechwar, Ma­gistrum Agazonum nostrorum, omnino sub praemis­sis conditionibus praenotato Petro Czech Bano in Ca­pitaneum Generalem sociandum. Datum, vt supra." Ex originali Wagner. Com. Saros p. 3—6. Festum Ambro­sii VII-a Decembris celebratur, ast antiquitus quarta Aprilis celebratum fuit vetustissimorum Calendariorum testimonio. CCXLIX. Sigismundus R. H. decimas, et quinquagesimas ad vnum dunta­xat annum , et ab omnibus exigendas . assecurat. A. 1434. Sigismundus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus ac Hungariae , Bohemiae, Dalma­tiae, Croahae etc. Bex. Fidelibus nostris vniuersis et singulis Praelatis, Baronibus, Nobilibus, ac alte­rius cuiusuis status et conditionis possessionatis ho— minibus in Comitatu de Saros constitutis et existen­tibus salutem et gratiam. Per literas Praelatorum et Baronum dicti regni nostri Hungariae cognoscentes totum regnum nostrum pridem Budae congregatum — multis et variis ipsius regni nostri necessitatibus, super omnibus et singulis, super quibus requisitum fuit ipsum regnum nostri ex parte per dimissos non cogitamus, neque intendimus, vt praedictae semi­decimae et quinquagesimae, ac sex denarii praeter

Next

/
Oldalképek
Tartalom