Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

consuetudinibus, indultis, priuilegiis, et immunita­tibus, quibus vt praedicitur , ipsi ac eorum praede­cessores vsque tempus praemissum freti sunt et gaui­si, impedire, perturbare, et molestare, vllo vnquam tempore, nusquam et nequaquam praesumatis nec sitis ausi modo aliquali; quin imo eosdem, et quem­libet eorum, ac ipsorum posteros omnibus libertati­bus , consuetudinibus et priuilegiis eorum praeliba­lis pacifice et quiete , absque damno et molestia ali­quali vti, frui, et gaudere sinatis et; permittatis , ac permitti faciatis tempoiibus successiuis vniuersis, et in eisdem ipsos dum et quandocunque et quotiescun­que necesse fuerit, protegatis, tueamini, et defen­datis, et aliud gratiae nostrae sub obtentu non factu­ri, in praemisis Praesentes denique post earum le­cturam semper reddi iubemus praesensanti. Datum Ferrar ;~e, in festo exaltationis S. Crucis. Anno Do­mini MCDXXXIII. Regnorum nostrorum anno Hun­gariae XLVII. Piomanorum XXIII. Bohemiae XIV. lmperii vero primo." L. S. IncHdem. CXCIll. Idern Sigismundus Sigisrnundus libertatem Ciuium de Bartfa a tri­butaria solutione contra vsurpationes Georgii despoti Rasciae in bonis per Hungariam possessis , vindicat. A. 1433. Sigismundus Dei gracia Romanorum Imperator semper Augustus, acHungarie, Dalmacie, Croalie etc. Rex. Fidelibus nostris lllustri Georgio despoLo Rascie, et Domino Albanie, eiusque omnibus et vni­uersis tributariis, in quibuscunque tributis seu locis tributorum tuorum, signanter vero in oppidis villis et possessionibus tuis Bath,Thokai, Bessermen, De-

Next

/
Oldalképek
Tartalom