Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
brechen, Zathmar, Wary, Zaaz et Munkacz vocatis, nunc et pro tempore constitutis, praesentium noticiam habituris , salutem et giatiam. Nostrae celsitudinis veniens in conspectum fidelis noster, prouidus Nicolaus Jaur, Judex nostre Ciuitatis Bartpha vocate, in sua ac ceterorum ciuium , hospitum populorum, ac totius communitatis ac prefate ciuitatis nostre in personis, Maiestati nostrae exposuit graui cum querela: quod quamuis ipsi quilibet eorum tam in personis, quam in quibuslibet eorum rebus, et bonis mercimonialibus et venalibus aliis vniuersis, per diuos reges Hung., nostros videlicet Predecessores, et etiam per nostram Maiestatem, ab omni et qualibet tributaria solutione ab eorum personis, mercibus quoque et bonis atque rebus, tam in nostris regalibus, quam aliorum quorumuis Regnicolarum nostrorum tnbutis, et loco tributorum facienda, sint et existant penitus et in toto graciose exempti et liberati, super talismodi quoque graciosa exemptione et liberacione ipsorum Regum , nostrorum Predecessorum, atque nostras, nostrisque temporibus pro se emanatas habeant literas vigorosas etefficaces, premisse quoque eorum liiere exemptionales et gratiose, sed et Tue, videlicet Despoti, super donacionibu9 praefatorum tributorum tuorum per nostram Maiestatem pro le factis confecte et emanate, coram nobis ac Prelatis et Baronibus nostris producte , et exhibite, per Nos et eosdem Prelatos, et Barories nostros prefate litere eorum exemptionales in eorum datis predictarum literarum tuarum super donacionibus predictorum tributorum tuoruin pro Te factis emanatarum datas, et emanaciones in Magno temporis spacio antecedere, et prius quam ipsas