Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
quam veri Nobiles habeantur. — Quandocunque in Comitatibus Albensi, aut de Bodrogh, in quibus consistunt , congregationera generalem celebrari continget, ipsi conueniri, iudicari, praescribi non debcant. Judices, Jurati lalis congregationis in riullo penilus se ipsos ingerere audeant de iisdem. Ipsi tamen Praediales in villa Honthoka, loco s. 1. sedis eorum iudiciariae, pro se et per se congregationem generalem adunare, omniaque in illa inter se ipsos efficaciter per se expedire et discutere, cuilibet etiam contra ipsos querulanti condignam iustitiam mnistrare teneantur." V. Cod. Dipl. Tomi VII. vol. V-o p. 43. sqq. Stephanus Protorex — ad huc subiungensstatuo: sit ipsum monasterium (de Bakonbel) ab omni inquietudine semotum, — nullus Dux,Marchio, Coraes , Vice ComeS, Praefectus, nec aliquis potens homo, siue magnus siue paruus, de praefato Monasterio et eius iure infrascripto, se aliquo modo intromittat, in tributis, m redditibus , in praediis, mancipiis, in terris, invineis, in decimationibus, tam populi sui et hospilum suorum, quam praedialium, in piscationibus, in ripis in plaxtis, et vniuersis bonis sibi collatis seu conferendis; sed ita libere , sicut Episcopi, sua possideat iura/' A. 1037. In causis tamen criminalibus, decimarum, ac monetarum manserunt iurisdictioni Comitatus obnoxii: Decr. an. 1231. 12. 1291. 37. etc. 2.) Ab eadem Comitatus iurisdictione exempti fuerant subdili pariter JNobilium: iudicio suorum Dominorum terrestrium obnoxii; in criminalibus tamen hi ius torturarum , patibuli etc. per priuilegium duntaxat regium fuerant consecuti: Cf. Codicem locis innuneris.