Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
3.) A Comitum iurisdictione fuerant Nobiles quoque nonnulli per literas regias exemti, et in Hungaria quidem regi, in Slauonia Bano immediate subordinati: Cf itidem Codicem et Literas And. III. infra. 4.) Nobiles e castrensibus facti, terras castrenses tenentes, a iurisdictione castellanorum fuerant exemti: Anno 1263. XXVII. Sept. Stephanus primogenitus Belae regis , Dux Transiluaniae, quamdam turrim in castro suo de Potok , Comiti Michaeli, filio Ubul, iure perpetuo conferens, cum ipsum, tum etiam eius posteros, a iudicio Castellani eiusdem castri eximit." Ita etiam, quod si Domino concedente, regnum fuerit in tranquillo, dictus Michael Comes. et filii sui, possessessores dictae turris in nullo iudicio castellani ipsius castri adstare teneantur." Anno 1300. XVII. April. Bex Andreas III. Marco Canonico Capituli Scepus, et Michaeli fratri eius, terram Korotnik anno iam 1297. donatam eximit: Adiicimus etiam, quod C o mes et Ca ste 1 lartus noster de Scepes pro tempore constitutus, ipsos suo iudicio astare — non compellat; cum nos eosdem a iudicio et ab omni iurisdictione ipsius Comitiset Castellani de Sepes duximus penitus eximendos." Quomodo iurisdictio Comitum Parochianorum in Magistratus Comitatuum aduersitate temporum transiuerit? Quomodo simplex et aequa Comitatuum forraa executiua in Archiam publico politicam, in corregentiam, degenerauerit ? Non est nostrum dicere. Pestini IV-a Junii 1841. 1 AUCTO R.