Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

neratur. Miramur insuper et dolemus , quod frater in fratrem, minor in maiorem hoc facinus atientaret. Sed nihilominus odio habentes errorem tuum, fra­gilitati tuae compatimur, quae a Sathana mota est, et resistere non potuit passioni, prauum cupiditatis et ambitionis humanae consilium inspiranti. Paterno itaque tibi compatientes affectu, et cupientes ani­mam tuam a tanti peccati vinculo liberare, et ab­stergere de nomine tuo maculam luiius infamiae, ro­gamus nobilitatem tuam , mandantes nihilominus ti­bi, in virtute sanctae obedientiae , quam praestare nobis teneris, Jesu Christi vicario, vt humilialo cor­de , et petita venia a fratre tuo de iniuria sibi iila­ta, eum pristinae liberlati restituas, et cum eo re­uersurus in graliam , vt par est, fratrem et regem diligas et honores. Non enim dubitamus, quin, si voies recoonciliari , et id facere, quod mandamus , rogamus et consulimus, et suademus, tibi, quod statui tuo et honori tuo conuenit, et saluti animae tuae, ipse rex veniam Jargietur errori tuo , et se exhibebit erga te liberalem, munificum, et beni­gnum, statumque tuum ampliorem et tutiorem ipse­met faciet, quam si contra voluntatem eius totam Lithuaniam occupares; quam profecto, eo etiam existente captiuo vel mortuo, contra potentiam na­torum ipsius et regni Poloniae voluntatem, deuoto­rum illius Serenitati, tenere non posses. lnuoluere tantum potes eam, belloque miscere cum Tartaris, et vastitati subiicere, cum strage fidelium et eifusio­ne sanguinis Christiani, ac periculo innumerabilium animarum, quibus noslris temporibus Deus aperuit iumen veritatis, et fidei suae. Quanto vero praestan­tius est cum tua et tuorum quiete et pace, securum vnanimem, et concordem cum fratre luo viuere,

Next

/
Oldalképek
Tartalom