Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

quatn traliere eius et tuam patriam in ruinam , et exponere animam tuam periculo perditionis aeter­nae. Certi euim sumus, quia notissima est nobis cle­mentia eius et liberalitas, prudentiaque, quocl ab eo poteris statum ijnpetrare, quem voles. Quem , vt assequaris, offerimus tibi procurationem , et in­tercessionem nostram apud praefatum Regem, quem nostri reuerentia, et pietas tui, inclinabit ad mise­ricordiam, et ad omnem amplissimam gratiarn , er­ga le fratrem suum , qui etiam contra liostes vti mo­deratione,mansuetudine, etliberalitate consueuit. Qua­re fdi dilecle, velis exaudire vocem nostram de lon­ginquo, salubriter consulentem statui et honori tuo et obtemperare mandatis nostris, quae tibi ad sal­uandam animam tuam ex Apostolica sede sub poena etiam excommunicationis et diuinae indignationis in­iungimus. Datum Romae apud sanctos Apostolos VI. Calend. Februar. Pontificatus nostri Anno XIV." Indidem. CXXXIX. Martinus V. PP. Sigismundum R. H. adTVladislaum e captiuitate Stryegellonis , Lithvaniae principis , liberandum , modis omni­bus adhortatur. A. 1431. Martinus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilecto filio Sigismundo, lilustri Romanorum et Hun­gariae elc. Regi, salutem et benedictionem Aposto­licam — Nuper audiuimus, quod cbarissimus in Chri­sto filius nosler Wladislaus, Poloniae Rex, illustris, in Lituania detinetur. Quae nouiias attentata contra regem displicet nobis plurimum, et etiam Sereni­tati tuae debet esse molesta. Veremur enim, ne ex­inde sequantur bellorum incendia cum strage fideli­um et eifusione sanguinis Christiani. Dubilamus etiam,

Next

/
Oldalképek
Tartalom