Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
reseruatam tibi esse eupimus et speramus. Dalum apud Sauctos Apostolos Idibus Januarii. Pontificalus nostri anno XIV. e < Apud Dlugossum. cxxxvni. Idem Papa Switrigiellum, Ducem Lithnaniae, quod Vladislaum Poloniae regem captum detineat, reprehendit, ad eumque liberandum monet. A. 1431. Martinus Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Dilecto filio , Nobili Viro, Duci Lithuaniae, Switrigiello. Cum Deus omnipotens Beato Petro et successoribus suis, ac nobis qui in sede eadem sedemus lieet immeriti, potestatem dederit super terra ligandi atque soluendi fideles , quos cernimus in aliquod peccatum, instigante hoste humani generis esse prolapsos, libenter pia charitate ad poenitentiam reducimus, vt eorum animas aliquatenus saluemus; ita, quod in tremendo iudicio libere et munde compareant coram Christo , Deo nostro; sentientes igitur te grande facinus ausum esse, et enorme peccatum, commisisse, in pers.or.am charissimi in Chrislo filii nostri, Wladislai, Poloniae regis illustris , germani tui, cum nihil a te tale verentern, nec suspicantem quidem, in quodam castro Lithuaniae detinendo et propria libertate priuando, miramur atque dolemus, quod tu praesumpseris mittere violentas manus in regem tantae Excellentiae et dignitatis, quem propter eius grandaeuam aetatem , cum summa semper laude traductam, et virtutes heroicas, in ipso rege semper conspicuas , ac regalis ampiitudinem status et nominis, et res bene gestas , pro arnpiificatione fidei et nominis Christiani, nos et Ecclesia amamus, diligimus et hcnoramus, et vniuersa christianitas ve23 *