Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

forum Curiae regiae appellare fas fuit; ipsum iniu­stitiae arguere nefas: Decr. S. Steph. L. II. cap. 43. „Mullitudo castrensium de Bursod, et quidam Job­bagiones eiusdem castri, scilicet Petrus et Colman, vociferali sunt contra Demetrium, Comitem ipsorum, Regi Andrae dicentes, quod iniustis iudiciis et in­debitis exactionibus eos aggrauasset; praefatus au­tem Comes negauit hoc, quin immo adiecit, quod illi multa ei damna et iniurias intulissent, et hoc ipsum omnes alii iobbagiones tam exemli, quam Ii­beriSancti regis, et quadraginta homines de castren­sibus, adstruxerunt. Memoratus itaque Rex delega­uit causam eorum Thomae Agriensi Episcopo, et Salamoni Bano decidendam. Qui verbis vtriusque partis diligenter inquisitis, posuerunt super iuramen­tum Comitis Demetrii, vt praestito sacramento pro­baret se, in nullo populum aggrauase; imo per con­trarium sibi eundem populum iniuriam et damnum intulisse; cum itaque Comes Demetrius paratus es­set iurare ; memorati aduersarii se ipsos recogno­scentes, non ausi sunt ipsum adiurare, et coramPri­staldo huius causae, nomine Bas, de villa Ilarca, reddiderunt se culpabiles, et damnum Comitis sui restaurare compromiserunt. Comes vero eorum ad preces nostras indulsit eis, vt tantum duas marcas et dimidium de ioto damno suo ei persoluerent Nominatique duo iobbagiones carcerem intrare te­nerentur, ibi quo ad vsque Comes vellet moraturi." Reg. Varad. §. 248. ,,Vniuersi Joubbagiones Bicho­rienses impetierant, ante Comitem Micam, eorum vniuersos castrenses de Bichor, dicentes: quod ipsi castrenses bis accepissent ab iis debita iudicia, in quibus ipsi ioubagiones castrensibus tenebantur; su­pradictus itaque iudex , dato Pristaldo, nomine Lau­Tom. X. Vol. VII. b. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom