Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
rentio, de vilJa Quesereu, ad iudicium ferri candentis misit Varadinum ; vbi taliter conuenerunt: quod praedicti castrenses darent praefatis jobbagionibus quinquaginla et tres boues, Judici autem et Pristaldo vtraque pars simul satisfaceret." Ibid. 194. ,,Comes sigillo suo omnem, praeter clericum etcomitem, citare possit." S. Ladislaus Decr. L. III. cap. 25. Colom. Decr. I. cap. 14. Sigillum Comitis reiiciens, citatus, nummos centum luat S. Lad. Dec. L. I. cap. 42. 1. Illud contemnens primo ac secundo in quir.que pensis mulctabalur, et lertio causam amittebat et radebatur. Fuit eorum Jurisdictio subincoarctala: „Comites Parochiani praediaSeruientium non discutiant, nisi cansa monetarum ac decimarum." Decr. And. an. 1222. art. 5. Oflicium fuit Begi, aut Vicesgerenti, dum per Comitatus iudicabat, assistere: „Judices megales, seu territoriales duo, regi territorium Comitis intranti, ad dirimendas lites se adiungent." Colom. Decr. lib. I. cap. 57. Causae ad Curiam regiam appellatae, decisae, ad lpsos remissae sunt exequendae III. 7. 1. 23. Mandata etiam regia per ipsos Comitalibus publicata: V. Codicem. b.) Comes Parochianus decimas, collectas, marturinas, liberos denarios, telonia, tributa fori a prouincialibus coegerat, ac necessaria ad castrumconseruandum seruitia: ,,Quiuis Comes in Comitatu suo lertiarn vbique partem habeat de tribulo; Rex vero ad plenum de tributo omnium similiter duas partes habeat. — Singuli Comites, per quemcunque suorum voluerint, denarios, qui per vniuersas Hungariae partes colliguntur, quanlum super vno quoque centuriatu collectum fuerit , nominatim sub certo scribentes numero, Strigonium ad festum vsque S.