Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
dictarum, nostris et successorum nostrorum temporibus, liberam, securam, perpetuo et irreuocabiliter habeant facidtatem. Praeterea iure attestante, quicunque beneficia Ecclesiastica possident, ad tecta Ecclesiarum reformanda, et emendanda debent attendere: Statuimus lgitur, vt Praepositus pro tempore existens, praefalam Capellam B. Mariae Yirginis honorificeet decorose conseruet, rupturas, defectusque in tectiseiusdemque capellae prouide et circumspecte reformando, tegendo et eandem iuxta suum posse, decenter fulciendo. Caeterum iure Canonico dictante in officiis Charitatis primo loco illis censemur obhgati, a quibus et vitae stipendium, nos cognoscimus recepisse; ordinamus, igitur et disponimus, quod quilibet Praepositus, pro tempore existens, postquam iam praedictam praeposituram et eiusdem possessionem pacificam adeptus fuerit, in signum specialis charitatis dictae, imo nimis dictae, Capellae, cui praeerit, intra biennium vnum ornatura sacerdotalem, vtputa casulam , albam , huraeralem, et alia ad id requisita, triginta vel quadraginta florenorum auri puri emere, facere et disponere teneatur. Sin autem id facere negligeret, per ipsum Capitulum modis om.nibus corapellatur. Postremo pro speciali habitatione praedicti Praepositi, Capellanorum, clericorumque adpertinentium, domum seu curiara , in area capitulari inferiori, cum eiusdem pertinentiis, penescuriam, seu fundum Canonicalem , Magistri Hermanni Canoniae adiacentem, et existentem, eidem Praeposito, ex speciali consensu fratrum nostrorum de Capitulo, dedimus, donauimus, et iure perpetuo applicauimus. In cuius rei memoriara, perpetuaraque stabilitatera, praesentes literas nQstras exinde priuilegialiter confectas, pro-