Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

pter carentiam sigilli nostri pontilicalis , nostro an­nulari, et fratrum nostrorum de Capitulo praedi­ctae Ecclesiae nostrae sigillis fecimus impendenti com­muniri. Et ego Jacobus Praepositus, Capitulumque Ecclesiae Agriensis, capitulariter congregatum, ad omnia et quaeuis praemissorum singula, per praefa­tum D. Eppum, praelatum nostrum, sicuti praefertur, facta , disposita, ordinata, atque stabilita, nostrum capitularem consensum, pariter et assensum, damus, tribuimus, et spontanee approbamus , sigillumque nostrum maius penes sigillum ipsius Domini Episcopi nostri et Praelati praesentibus literis in signum et ro­bur consensus, per nos ad praedicta omnia et singu­la praestiti, duximus apponendum , Juribus tamen nostris capitularibus in omnibus semper saluis. Da­tum Agriae in fetso Beatae Margarethae Virginis et Martyris. Anno Domini Miilesimo, quadringentesi­mo tricesimo." Ex archiao Capituli Agriensis. LXXXIX. Nicolaus Abbas B. M. V. de Beel, authoritate pontijicia praemis­sam Praepositurae B. M. V. Agriensis fundationem ratificat. A. 1430. In nomine Domini Amen. Vniuersis Christi fi­delibus et specialiter, quos praesens tangit negocium, et tangere poterit quomodolibet in futurum, vel qui sua crediderint interesse, et quibus praesentes lite­rae nostrae exhibitae fuerint, siue patentes literas, seu publicum instrumentum inspecturis. Nos Frater Nicolaus , Abbas Monastern B. M. V. trium fonti­um in Beel, ordinis Cisterciensis, Agriensis Dioe­cesis, executor vnicus ad infrascripta specialiter de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom