Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
ginis in dicta Ecclesia nominatus loco eiusdem Archidiaconi Zempliniensis in dicta Ecclesia nostra Agriensi seruiat et consuela onera illi debita, facere, gerere, et supportare, ac singula emolumenta et iura per ipsum Archidiaconum alias recipi et haberi consueta, idem Praepositus habere et recipere valeat et debeat, praesentium patrocinio ordinamus. Verum quia quae specialiter iniunguntur et dispnonuntur tenacius et peculiarius executioni debitae demandantur, pro augmenlo igitur et incremento diuini cultus, et praecipue ad laudem et gloriam B. Mariae semper Virginis, in et sub cuius honore et vocabulo stata capella per nos extitit fundata, pariter et dotata, ad quam quidem Virginem benedictam, vti ad singulare praesidium confugientes, et nostrae spei anchoram f]ducialissime,dirigentes,eiusmeritisetinteruentione, ad aeternae fidelitatis brauium pertingere aspiramus; ordinauimus igitur, ac de consensu praedictorum Fratrum nostrorum de Capitulo stabilimus , quod singulis diebus, nulla praetermissione et negligentia interueniente, in praedicta Capella B. Mariae Virginis , duae Missae, vt puta dieDominico de Benedicta et sancta Trinitate, feria secunda pro requie omnium fidelium defunctorum, feria tertia de SS. Stephano, Ladislao, etEmerico, praedicti regni ITungariae Patronis, feria quarta de Piissimo Pontifice B. Nicolao, Feria quinta de excellentissimo et venerabilissimo Sacramento Corporis Domini nostri Jesu Christi, sexta de Cruce, Sabbatho vero de gloriosissima Virgine Maria, eiusdem capellae Patrona speciali, canlando, Missa vero secunda legendo post eleuationem Sacramenti in Missa chori factam, statim inchoetur, et singulis diebus dominicis et festiuis, cum officio proprio ipso-