Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
rutn dierum. Feriis autem secunda, quarta, sexta, sempercum oflficio: Si iniquitates etc. aliis aulem diebus Missa chori cum suffragiis et orationibus ad id aptis , deifice et honorifice celebrelur, et peragatur. Denique stabilimus et statuimus, quod praedictus Praepositus per Capellanos et Clericos, ad id institutos, singulis diebus dominicis de Vespere, pro requie animarum omnium fideliura defunctorura, vt puta: Placebo cum suis psahnis, ad vigilias defunctorum pertinentibus, et feria secunda de mane of— licium matutinale, cum tribus psalmis et totidem lectionibus, caeterisque orationibus ad praemissa congruentibus, et necessariis faciat perpetuo et indesinenter decantare. Caeterum anhelamus, quod dies nostrae mortis cum celebratione anniuersaria in memoria perpetua habeatur. Statuimus igitur, quod in die mortis nostrae et consequenter in anniuersarys eiusdem diei, singulis temporibus Praepositus cum suis capellanis et clericis Missas et alia diuina officia, ad talem diem pertinentia, deuote peragere debeant, peractisque huiusmodi officiis, decem pauperes ad minus pro perpetua requie animae nostrae citari faciat et hospitari. Si vero, quod absit, praefatus Praepositus sua desidia, fortassis in praemissis interueniente, tanquam suae salutis immemor, praedictas missas sic, vt praefertur, salubriter institulas, perticere, decantare, et alia officia adimplere negligeret, aut non curaret; ex tunc talis negligens, per Capilulum ad id faciendum per grauamina opportuna , et si necesse foret,per remotionem et priuationem a dicta praepositura, modis omnibus compellatur et astringatur. Porro sacrorum Canonum et Sanctorum Patrum institutione dictante, spiritualia sine temporalibus diu haud subsistere ambigimus; 18*