Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

Regein, et Regni Hungariae Coronam. His igitur respectibus Majestas Regia per Praelatos et Barones, et Regnicolas Regni pro metis ipsius se vult decla­rare, utrum iidem dicant, et velintesse, dictaRe­gna incorporata fore Regno Hungariae, intelligan­turque includi, et existere, sub metis eiusdem, quae si sub metis Regni Hungariae intelligunt, et dicunt exstitisse, et debere esse, extunc petit Sua Majestas ut declarentur, et exponantur, quae loca per totum circuitum Regni pro metis ipsius Regni habeantur, et ad quem locum communitas regnico­larum Generalis Exercitus pro recuperatione terra­rum alienatarum proficisci debeat, ut dicta Majestas sua sciat, dum opus fuerit, ad quae loca possit fa­cere transire Regnicolas suos, aut pro Regni defen­sione, aut terrarum alienatarum recuperatione, nec sua Majestas et Regna debent deficere in agendis cum Ecclesiis Regni. Art. XXVII. Considerat namque Sua Majestas, quod Regnum Hungariae cum Regnis et Terris ei­dem incorporatis est taliter, et adeo amplum po­tentissimum , et Copiosum Gentibus, ut contra quos­que Inimicos, ex quacunque parte Regni existentes, si bene et ordinate Gentes Regni Hungariae dividan­tur, poterunt sufficientes Gentes pro Regni defen­sione, et lerrarum alienatarum recuperatione, lio­stiumque olfensione deputari, et levari, sicut de hujusmodi defensione per Maiestatem Regiam in se­quentibus, prout sibi apparuit, disposita fuerunt, et suscipere poterunl informationem, et in his prae­cipit et mandat Sua Maiestas per Praelatos, Baro­nes , et Regnicolas suos, antequam Regnum Hun­gariae ingrediatur, plenissime informari, quidquid ab iisdem fuerit circa hanc materiam dispositum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom