Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

ordinatuin declaratum, et conclusum, ut secundum ea sciat Regia Maiestas et possit se, sicut et inten­dit, conservare. Sequitur Divisio. Art. XXVIII. Quemadmodum Praelati, et Ba­rones Regni Hungariae jam plures concitaverunt, et moverunt Regnicolas contra Hussitas, sic et nunc relinquitur per Maiestatem Regiam arbitrio eorum­dem Praelatorum et BarOnum, ut in levatione Re­gnicolarum contra Hussitas faciant illud, quod eis videbitur faciendum, quia tamen Maiestas sua rc­spectum et considerationem habet adGuerras, quae tamen ex parte Hussitarum, quam Turcarum, et aliunde habentur, eo attento potissimum, quod Rex Bosniae et Bosnenses multis insolentiis, et iniuriis affecerint Regnum , et Regnicolas Hungariae; ideo Maiestas sua hoc respectu Praelatos, Barones, et Nobiles Regni sui ordine subscripto divisit, si eis sic faciendum appareat, quorum una pars contra Turcos , alia contra Hussitas, tertia contra Bosnam continuum respectum, pro Regni defensione, etHo­stium offensione, habere teneantur, sicut haec di­visio apparet in subscriptis. Art. XXIX. Haec est"dispositio contra Turcos et eius colligatos, ac adhaarentes: §. 1. A par te Dalm atiae seu Matris et Croatiae Banus Croatiae Raguzium. . Comes Corbaviae Comes Czetinae Comes Segniae . Totum Regnum Croatiae et Va­lachi in eo existen .... Tom. X. Vol. VII. Banderium cum potentia Banderium Banderium Banderium Cum potentiis eor. 17

Next

/
Oldalképek
Tartalom