Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

«ionem Regni descripta relinquuntur per Majestaiem Regiam arbitrio et dispositioni Praelatorum, et Ba­ronum, et Communitatum Regni, ut quidquid pro meliori statu Regni disponendum videbitur, statu­ant, ordinent, et disponant. Art. XXVL Licet in precedentibus sullicienter per Majestatem Regiam sit lactum, quomodo sua Majestas vult per Praelatos, Barones, et Regnico­las per expressum declarare, usque quem locum et tcrminum communitas Regnicolarum Generalis Ex­ercitus ingruente necessitate teneantur proficisci, et etiam quamdiu stare deberet in eodem, verum ta­men sicuti prius scriptum est, Regna Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Bosniae, Galliciae, Lo­domeriae, et Bulgariae dudum, et etiam tempore Serenissimi D. Ludovici Regis recolendae memoriae ad Coronam, et Regnuin Hungariae pertinuerunt. Scit enim bene D. Nicolaus de Gara Palatinus, et quam plures alii, quod Terrae et Provinciae, ut sunt Jalomfeold, Hlevua, Berzezcliel et aliae, quae nunc oceupatae tenentur per Regem Bosniae, et Bosnenses ipsi praedicto Dommo Ptegi Ludovico tenebantur, et possidebantur, per Banum Regni Croatiae. Scit etiam idem Palatinus, et quam res alii qualiter Castra Greben, et alia Castra ibi circum quaque existentia, cum suis pertinentiis tempore dicti quondam D. Regis Ludovici tenta fucrint per Hungaros. Item sciunt, quod Ecclesia Bosnyensis, cujus Episcopus nunc in Diako residet, est ultra Savum, quo simTliler nunc cum suis Terris e Bosnyensibus possidetur, et sciunt mulli, quoniam Servia, sive Rascia, Bulgaria, sive Valachia , et specialiter Par­tes Syrmienses tenlae, et conservatae fuerint, per

Next

/
Oldalképek
Tartalom