Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
et ipsis reduetis poterit concilium, sub nominePassagii a tota Christianitate de magna providentia prouidere , cum qua Deo auxiliante Majestas personaliter proficiscendo poterit Regnum Hungariae cum caeteris eidem adnexis a Turcis penilus liberare, et Dominia sua dilatare, atque arapliare. Si autem Hussitae a Concilio reduci non poterint, extunc tota Cliristianitas, providente ipso Sacro Concilio, levabit manus suas in potentatu maximo, contra ipsos Hussitas, quo sic habito decrevit Majeslas Regia ipsa modis omnibus in Hungariam reverti personaliter , etTyrnaviam, Szakolczam, ac alias terras, et metas Regni Hungariae ab ipsorum Hussitarum manibus , et potestate iiberare. Art. XVIIT. Cum autem oportunum sit, ante reversionem Suae Majestatis in Hungariam, per Praelatos, Barones, et Regnicolas sic disponere, et providere de Comitatibus, quorum Nobiles, et alii possessionati homines pro defensione Regni ex parte Bohemiae contra Hussitas sunt deputati, sive per singula Capita secundum antiquam consvetudinem Begni veniant, sive de quolibet Comitatu pharetrarii sub certo numero mittantur, ut omnes , et singuli ad reditum ipsius Majestatis suaepro recuperatione Civitatum, terrarum, metarum Regni ab Hussitis occupatarum sic promlos, et dispositos se conservent, ut quamprimum moniti fuerint, statim possint ad exercituantes se movere, et versus Tyrnaviam proficisci, et ipsaMajestas in medium promptarum Gentium exercituantium veniendo, statim valeat agere pro rehabitione Tyrnaviae, et aliarum terrarum suppradiclarum. Art. XIX. Quae quidem Gentes, non tantum modo quindecim diebus, prout consvevewmt, seA