Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
usque necesse fuerit, debeant in agendis perseverare, quia si per totum ipsius recuperationis locorum praefatorum tempus remanere noluerint, utique et id, quod inceptum fuit, pro recuperationc hujusmodi transibit in vanum, nec etiam ipsis aliter facientibus Regia Majestas his personaliter vellet interesse, et qualitercunque haec disposita fuerint, certificetur superinde Majestas sua, priusquam Regnum Hungariae ingredietur. Art. XX. Disponantur id etiam, quod Rustici omnium, et singularum villarum partium superiorum, de quibus saltem Hussitis solvunt, et ipsis obediunt, ut ad faciendos omnes labores, qui in recuperatione terrarum fieri debent, illo tempore , quo super eis jussum fuerit, venire teneantur, et sint adstrictiArt. XXI. Interim autem agant, ut melius poterint pro bono, et utilitate Regni, in offensionem Hussitarum, et recuperationem terrarum ab iisdem alienatarum, et occupatarum. Praefatus autem Dominus Rex, et Serenissima Domina Regina de proventibus suis locabunt potentiam suam in reoccupationem praemissorum, et etiam Praelatorum potentiam, qui per Praelatos, Barones, et Regnicalas contra Hussitas deputabuntur, illuc accedere faciet, quam scilicet potentiam cum sua et dictae D. Reginae potentia retinebit, et stare faciet ibidem pro defensione Regni, et in recuperationem locorum ab Hussitis occupatorum per tolum tempus recuperationis, prout fuerit oportunum. Art. XXIL Et nihiiominus iidera Praelati, Barones, et Regnicolae disponant, et provideant, qui ex Praelatis, et Baronibus Regni contra Turcas versus Valachiam > Serviam, et alias partes Danubii,