Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
reciperet, erigi et aedificari auctoritatc ordinaria fecit. Quum autem , sicut eadem petitio subingerebat, idem Episcopus praefatam Capellam de bonis suis patrimonialibus iuxta facultatem suam dotare proponat, cupiatque illam ad dignitatem praepositalem erigi, ac certum capellanorum, — qui Sacerdotes esse debeant, iu\ta facultatem dictae capellae, numerum ordinari, et liuiusmodi suis bonis pro praedictorum Praepositi et capellanorum sustentatione, aliisque necessariis, per eos supportandis oneribus, non sufFicientibus, ari hidiaconatum Zempliniensem , vnum ex liuiusmodi X. archidiaconatibus praefatae Ecclesiae, per obitum condam Petri Betli de Zeech, in ipsa Ecclesia archidiaconatus Zempliniensis immediati et legitimi possessoris nuper extra Romanam Curiam defuncti, vacantein, praefatae Capellae vniri, ipsumque Archidiaconatum et archidiaconalem dignitatem praefata suprimi et exlingui, ac in praepositalem dignitatcm dictae Capellae transfeirj et commutari, et quod dicta praepositura B. M. et illius praepositus, pro tempore existens , eiusdem B. M. praepositus in dicta Ecclesia nuncupentur, ethabeantur ; atque idem praepositus et Canonicus dictae Ecclesiae praebendatus existat, et de gremio dilectorum filiorum Capituli dictae Ecclesiae in eiusdem Capellae praepositum per ipsum Capitulum assumatur, et eligatur, ac praepositus B. M. in dicta Ecclesia nominatus, loco eiusdem archidiaconi Zempliniensis, in dicta Ecclesia seruiat et consueta onera illic supportet. Quare pro parte dicti Episcopi nobis fuit humiliter supplicatum, vt praedicta omnia et singula concedere, facere, statuere, ordinare, et alias super praemissis opportune prouidere, de benignitate Apostolica dignaremur. Nos itaque, huiusmodi supplicationibus incli-